

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 23: Versus 22
Corripiam,etc. Hanc correptionem deridendo et flagellando nefandorum desideriis exhibuit, ne usque ad crucifigendum saevirent. Quod et verba Joannis evangelistae, et ipsa columna testatur ad quam ligatus fuit Dominus, quae usque hodie Dominici sanguinis cernentibus certa signa demonstrat. Sed licet Pilatus hoc agat, insatiabilis tamen sacrilegorum furor non cessat, sed magis instat quia accusationem, quam contra Dominum detulerant, sollicita Pilati interrogatione viderant evacuatam. Tandem impudici ad solas preces se convertunt, ut quod criminando vel quasi ratiocinando nequiverant, jam postulando et vociferando et perficiendo perficiunt.